- SADDUCAEI
- SADDUCAEIvel SADUCAEI dicti inter Iudaeos, qui Saducaeum quendam Legis magistrum sequentes, neque resurrectionem credebant, neque Angelos, neque spiritus. Coetera cum Samaritanis habebant communa, nisi quod cum coeteris Iudaeis sacrificabant. Legem observabant, spe praemiorum temporalium, et metu suppliciorum huius vitae. Traditionibus quibuscumque reiectis, Fatum negârunt omnino, dictitantes, Deum nec mala factuare, nec curare: Hinc collegerunt, in nostra potestate situm esse malum patrare, aut ab illo abstinere. Exiguus autem Sectatorum numerus, sed ex primariis conflatus fuit. Cum Pharisaeis irreconciliabilis illis contentio, ut ex Euangelio notum: Quos cum impietate superarent, nihilominus in his minus vanitatis et hypocriseos fuit, neque so tam infensos Christo hostes exhibuerunt: Rigidissimi non inperegrinos solum, sed et in se ipsos. Vide Iosephum, l. 2. de Bell. Iud. c. 12. l. 13. Iud. Antiq. c. 9. et l. 18. c. 2. Nomen quidam ab Hebr. Sedeck i. e. Iustus, derivant, quasi Iustitiarios dicas; alii tamen eius origionem potiori iure arcessunt, a primo suo Auctore Sadoc dicto, qui floruit sub Antigono Sochaeo, Simeonis Iusti successore, Synagogae magnae. Cuius discipulus cum esset, non intellectâ mente Magistri, cum aequali et commilitone suo Baitho, innocua et pia eius verba, non esse Domino serviendum praemii ergo, pervertit et inde extudit, nullum post hanc vitam manere praemium aut poenam, atque it anovum Saddueaeorum et Baithusaeorum sectam cudit. Aliter etiam Iudaeis dicuntur Minaei, Epicurei, Dositheani (at hi Resurrectionem agnoverunt) Samaritani, vide suô locô, et Karaei, quia nempe traditiones eum Karaeis reiciebant. Aetas eorum incidit in annum 226. ante Christum Natum ut sic ex Iudaeorum Sectis omnium antiquissimi sint. Solam illos Legem seu Pentateuchum recepisse sunt qui dicant, unde e Lege sola a SALVATORE nostro refutati, Matth. c. 22. v. 31. sed probabilius est; universam ab eis Scripturam, solis tradtioinibus insuper habitis, receptam fuisse. Mores illorum depingit Iosephus. et confirmant dogmata, ut feros et ἀγρίους, tamquam hominum profanorum; Unde licer ferme potentissimi essent, quamvis et pauci, nihilominus exosi erant vulgo, cum contra Pharisaei vulpinari nossent et in sinus hominum influere. Interim hodieque aliquâ parte inter Iudaeos haec Secta superstes est; cum multi eorum negent animae immortalitatem, quorum numerus frequens in Oriente et Turcia, ubi multi quoque Karaei: Europaei enim Iudaei fere Rabbanistae sunt, Paria quoque cum Sadducaeis faciunt, inter alias sectas, Mahometani: inter eos, quo Christianum nomen prositentur, Sociniani. Franc. Burmannus Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 39.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.